Ps 73:21
|
Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
|
Eccli 2:11
|
Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
|
Eccli 30:5
|
In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:
|
Isa 33:9
|
Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
|
Isa 50:7
|
Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
|
Ier 10:14
|
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
|
Ier 48:39
|
Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
|
Ier 50:2
|
Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.
|
Ier 51:17
|
Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
|
Dan 2:3
|
Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
|
Mc 8:38
|
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
|
II Cor 7:14
|
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
|