Iob 8:22
|
Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
|
Ps 34:26
|
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
|
Ps 70:13
|
Confundantur et deficiant detrahentes animæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
|
Ps 88:46
|
Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
|
Ps 108:29
|
Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
|
Ps 131:18
|
Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
|
Prov 12:4
|
Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
|
Prov 18:13
|
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
|
Eccli 20:24
|
Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.
|
Eccli 20:25
|
Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
|
Eccli 42:1
|
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:
|
Isa 42:17
|
Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
|
Isa 61:7
|
Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
|
Ier 3:25
|
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc, et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
|
Ier 6:15
|
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
|
Ier 8:12
|
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
|
Ier 20:18
|
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et sonsumerentur in confusione dies mei?
|
Ezech 16:7
|
Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena.
|
Ezech 16:22
|
Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
|
Ezech 16:63
|
ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
|
Mich 7:10
|
Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
|
Lc 21:25
|
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
|
Act 19:29
|
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
|
Phil 3:19
|
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
|
Heb 12:2
|
aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
|