Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confundetur

Ps 126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Prov 13:5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Eccli 15:4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
Eccli 21:25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.
Eccli 24:30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt:
Isa 24:23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Isa 29:22 Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
Ier 48:13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Ier 51:47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
Osee 10:6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua.
Ioël 2:26 Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Ioël 2:27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.
Mc 8:38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
Rom 9:33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
Rom 10:11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
I Petr 2:6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.