Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confundar

Ps 30:2 In te, Domine, speravi; non confundar in æternum; in justitia tua libera me.
Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
Ps 70:1 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in æternum;
Ps 118:6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Ps 118:80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Eccli 22:31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
Eccli 51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar.
Isa 50:7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Ier 17:18 Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos.
Phil 1:20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.