Lev 26:30
|
Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
|
II Reg 22:39
|
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
|
II Reg 22:43
|
Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
|
Ps 74:11
|
Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
|
Isa 45:2
|
ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam;
|
Ier 28:11
|
Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.
|
Ezech 5:11
|
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
|
Ezech 30:24
|
Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
|