Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confortavit

Idc 3:12 Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
I Reg 23:16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei:
Iudith 15:11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
Ps 147:13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
Eccles 7:20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
Isa 41:7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
Dan 10:18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
I Tim 1:12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
II Tim 4:17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.