Deut 31:6
|
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
|
Ios 10:25
|
rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
|
Ios 23:6
|
Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
|
I Reg 4:9
|
Confortamini, et estote viri, Philisthiim: ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate.
|
II Par 15:7
|
Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.
|
II Par 32:7
|
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
|
Isa 8:9
|
Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
|
Isa 10:31
|
Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
|
Ier 4:6
|
Levate signum in Sion, confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.
|
I Mach 2:64
|
Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis.
|
I Cor 16:13
|
Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
|
Eph 6:10
|
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
|