Gen 26:7
|
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
|
Gen 31:20
|
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
|
Tob 12:7
|
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
|
Ps 91:2
|
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
|
Eccli 4:31
|
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato.
|
II Mach 7:37
|
Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
|