Tob 12:6
|
Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
|
Tob 13:6
|
Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
|
Tob 13:10
|
Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
|
Ps 29:5
|
Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
|
Ps 96:12
|
Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
|
Ps 99:4
|
Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis; confitemini illi. Laudate nomen ejus,
|
Eccli 39:20
|
Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione:
|
Dan 3:90
|
Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.
|