IV Reg 18:21
|
An speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.
|
Iudith 7:8
|
Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
|
Iudith 9:9
|
Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
|
Ps 2:13
|
Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
|
Ps 48:7
|
Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
|
Ps 113:16
|
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
|
Ps 124:1
|
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
|
Ps 134:18
|
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
|
Sap 3:9
|
Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
|
Sap 14:29
|
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
|
Sap 16:24
|
Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
|
Isa 36:6
|
Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.
|
Isa 42:17
|
Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
|
Isa 59:4
|
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere; sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
|
Ier 46:25
|
Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
|
Bar 3:18
|
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
|
II Mach 8:18
|
Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus.
|