Ps 56:2
|
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
|
Prov 11:28
|
Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
|
Prov 12:2
|
Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
|
Prov 14:16
|
Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
|
Prov 28:26
|
Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
|
Eccli 32:28
|
Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.
|
Ier 17:5
|
Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
|
Ier 17:7
|
Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
|
Mt 27:43
|
confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
|
II Cor 10:7
|
Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
|