Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confidis

IV Reg 18:20 Forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
Isa 36:4 Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis?
Isa 36:6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.
Isa 36:9 et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,
Isa 37:10 Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
I Mach 10:71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum.
Rom 2:19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,