Ier 2:37
|
Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam: et nihil habebis prosperum in ea.
|
Ezech 30:9
|
In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet.
|
II Cor 10:2
|
Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
|
Phil 3:4
|
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
|
Heb 10:35
|
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
|