Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confidentia

Ezech 29:16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.
Soph 2:15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
II Cor 1:15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis:
II Cor 8:22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
Eph 3:12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.