Ios 8:19
|
Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
|
Ps 39:16
|
Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!
|
Isa 29:6
|
eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
|
Dan 3:13
|
Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
|
Dan 3:21
|
Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis:
|
Dan 14:38
|
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
|
II Mach 3:31
|
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
|
II Mach 6:28
|
adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
|
II Mach 10:22
|
Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
|
II Mach 11:36
|
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
|
Mt 3:16
|
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
|
Mt 8:3
|
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
|
Mt 20:34
|
Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
|
Mt 21:3
|
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
|
Mt 26:49
|
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
|
Mc 4:15
|
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
|
Mc 4:17
|
et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
|
Mc 5:29
|
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
|
Mc 5:42
|
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
|
Mc 9:14
|
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
|
Mc 10:52
|
Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
|
Mc 15:1
|
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
|
Lc 5:13
|
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
|
Lc 5:25
|
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
|
Lc 8:44
|
accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
|
Lc 8:47
|
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
|
Lc 12:36
|
et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
|
Lc 13:13
|
Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
|
Lc 18:43
|
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
|
Lc 19:11
|
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
|
Act 9:18
|
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus, tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
|
Act 11:11
|
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
|
Act 13:11
|
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
|
Act 17:10
|
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
|