Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

confessionem

I Esd 10:11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
Eccli 17:25 In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
Eccli 18:28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
Eccli 47:9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.
I Tim 6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
I Tim 6:13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Heb 4:14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 10:23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),