I Esd 7:26
|
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
|
Rom 5:16
|
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.
|
Rom 5:18
|
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
|
II Cor 7:3
|
Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
|