Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conclusit

Gen 16:2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Ex 14:3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
Deut 32:30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
II Reg 18:28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
Iudith 13:1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
Iob 3:10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Iob 38:8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
Ps 77:50 viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit;
Ps 77:62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
Dan 6:22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
I Mach 11:65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
I Mach 15:25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet:
Gal 3:22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.