Deut 32:16
|
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
|
Idc 2:12
|
Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
|
Ps 77:40
|
Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
|
Ps 77:58
|
In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
|
Ier 8:19
|
Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis?
|
I Mach 2:35
|
Et concitaverunt adversus eos prælium.
|
Mc 15:11
|
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
|
Act 13:50
|
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
|
Act 14:2
|
Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
|
Act 17:5
|
Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
|
Act 21:27
|
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
|