Num 16:6
|
Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
|
I Par 26:15
|
Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium.
|
I Par 26:17
|
Ad orentem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini.
|
Ps 21:17
|
Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
|
Isa 16:3
|
Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
|
Mt 26:59
|
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
|
Mc 14:55
|
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.
|
Lc 22:66
|
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
|
Io 11:47
|
Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
|
Act 4:15
|
Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
|
Act 5:21
|
Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
|
Act 6:12
|
Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
|
Act 22:30
|
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
|
Act 23:1
|
Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
|
Act 23:20
|
Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
|
Act 23:28
|
Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
|