I Reg 18:2
|
Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
|
II Mach 3:35
|
Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
|
II Mach 11:15
|
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
|
II Mach 11:18
|
Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
|
II Mach 11:35
|
De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
|
Mc 5:13
|
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
|