Gen 4:1
|
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
|
Gen 4:17
|
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
|
Gen 29:33
|
Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
|
Gen 29:35
|
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
|
Gen 30:5
|
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
|
Gen 30:23
|
Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
|
Gen 38:3
|
Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
|
Gen 38:18
|
Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
|
Ex 2:2
|
Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
|
I Reg 1:20
|
Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel: eo quod a Domino postulasset eum.
|
I Reg 2:21
|
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
|
IV Reg 4:17
|
Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
|
I Par 7:23
|
Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
|
Iob 21:10
|
Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
|
Ps 7:15
|
Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
|
Ps 50:7
|
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
|
Isa 8:3
|
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:
|
Ier 50:45
|
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
|
Osee 1:3
|
Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
|
Osee 1:6
|
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
|
Osee 1:8
|
Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
|
Osee 2:5
|
Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
|
Lc 1:24
|
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
|
Lc 1:36
|
Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
|