Gen 35:28
|
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
|
Deut 34:8
|
Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
|
I Reg 16:11
|
Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
|
II Reg 7:12
|
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
|
Ier 25:34
|
Ululate, pastores, et clamate: et aspergite vos cinere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa.
|
Ier 34:14
|
Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
|
Ier 42:7
|
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
|
Lam 4:18
|
SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
|