Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

communem

Deut 20:6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
Sap 7:3 Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
II Mach 4:5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.
II Mach 9:27 Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.
Act 10:28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Tit 1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.