Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

commotio

III Reg 19:11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
Sap 18:20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
Ier 10:22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
Ezech 37:7 Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
Ezech 38:19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: