Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

commota

Gen 43:30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
III Reg 3:26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
Ps 17:8 Commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis.
Ps 59:4 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est.
Ps 76:19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra.
Ps 96:4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.
Isa 6:4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Ier 8:16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.
Ier 49:21 A voce ruinæ eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
Ier 50:46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.
I Mach 1:29 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem.
I Mach 9:13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
Mt 21:10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?