Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

comminuet

Ps 28:6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Eccli 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
Isa 28:28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
Dan 2:40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.
Dan 2:44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Dan 7:23 Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
Lc 20:18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.