II Reg 8:16
|
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:
|
II Reg 20:24
|
Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis.
|
III Reg 4:3
|
Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ: Josaphat filius Ahilud a commentariis:
|
IV Reg 18:18
|
Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
|
IV Reg 18:37
|
Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
|
I Par 18:15
|
Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis.
|
II Par 34:8
|
Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
|
I Esd 4:15
|
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
|
Esth 12:4
|
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
|
Isa 36:3
|
Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
|
Isa 36:22
|
Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
|
II Mach 2:13
|
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
|