Sap 16:6
|
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
|
Sap 19:4
|
Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio,
|
Lc 22:19
|
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
|
I Cor 11:24
|
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
|
I Cor 11:25
|
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
|