Gen 45:18
|
et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.
|
Ex 13:3
|
Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
|
Lev 26:29
|
ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
|
Num 11:18
|
Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:
|
Deut 11:15
|
fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
|
Deut 14:3
|
Ne comedatis quæ immunda sunt.
|
Deut 14:10
|
quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
|
Deut 14:12
|
Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
|
I Reg 9:19
|
Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi.
|
I Esd 9:12
|
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
|
Esth 4:16
|
Vade et congrega omnes Judæos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
|
Ezech 39:17
|
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
|