Ex 32:20
|
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
|
Lev 9:11
|
carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
|
Num 26:10
|
et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
|
Ios 11:9
|
fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
|
III Reg 15:13
|
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus, quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron:
|
IV Reg 23:4
|
Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
|
IV Reg 23:6
|
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
|
IV Reg 23:11
|
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda soli, in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.
|
IV Reg 23:15
|
Insuper et altare, quod erat in Bethel, et excelsum, quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
|
IV Reg 23:16
|
Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra, quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.
|
IV Reg 23:20
|
Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.
|
IV Reg 25:9
|
Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
|
II Par 15:16
|
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
|
II Par 34:5
|
Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.
|
Ps 105:18
|
Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
|
Isa 42:25
|
Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
|
Isa 44:16
|
Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum;
|
Isa 47:14
|
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
|
Ier 36:28
|
Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
|
Ier 52:13
|
et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit:
|