Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

colunt

Ex 8:26 Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Prov 19:6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Sap 15:6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
Sap 15:18 Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
Bar 6:25 Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus: confundantur etiam qui colunt ea.
Bar 6:38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur.
Dan 3:12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
Dan 3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
Mt 15:9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
Mc 7:7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.