Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

columbam

Gen 8:8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
Gen 8:10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Gen 8:12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
Gen 15:9 Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Mt 3:16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Mc 1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Io 1:32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.