Cant 2:10
|
En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
|
Cant 2:14
|
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
|
Cant 5:2
|
SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
|
Cant 6:8
|
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
|
Isa 38:14
|
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.
|
Ier 48:28
|
Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
|
Osee 7:11
|
Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.
|
Osee 11:11
|
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
|
Soph 3:1
|
Væ provocatrix, et redempta civitas, columba!
|
Lc 3:22
|
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
|