Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cognovisti

II Esd 9:10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Ps 138:1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
Ps 138:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Ps 141:4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Isa 45:4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Isa 45:5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est Deus; accinxi te, et non cognovisti me;
Isa 48:8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Lc 24:18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?