Ps 77:3
|
quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
|
Eccli 36:5
|
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.
|
Isa 59:12
|
Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
|
Osee 8:2
|
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
|
I Mach 12:22
|
Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
|
Io 6:70
|
et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
|
Io 8:52
|
Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
|
Act 28:1
|
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
|
II Cor 5:16
|
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
|
I Io 2:3
|
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
|
I Io 3:16
|
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
|
I Io 4:16
|
Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
|