Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cognoscetis

Ios 23:14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.
Iob 21:29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
Isa 43:19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Ezech 14:23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea, ait Dominus Deus.
Zach 2:9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Mt 7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
Mt 7:20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Mc 4:13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Mc 8:17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
Io 8:28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
Io 8:32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Io 14:7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
Io 14:17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Io 14:20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
II Cor 1:13 Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
II Cor 13:6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.