II Par 6:33
|
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
|
Ps 82:19
|
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra.
|
Eccli 36:2
|
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
|
Eccli 36:5
|
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.
|
Eccli 36:13
|
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
|
Eccli 46:8
|
ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
|
Isa 37:20
|
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
|
Dan 4:14
|
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
|
Hab 2:14
|
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
|
Io 17:3
|
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
|