Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cogitaverunt

Gen 37:18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Iudith 11:12 et sancta Domini Dei sui quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Ps 20:12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
Ps 61:5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Ps 82:4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Ps 82:6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt:
Ps 139:3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
Ps 139:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos;
Ps 139:9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Sap 2:21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum.
Sap 3:10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
Ier 11:19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Ier 48:2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Osee 7:15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
I Mach 2:41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
I Mach 9:58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
Lc 20:14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
Io 11:53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.