Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cogitatione

Deut 18:21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
Ios 22:24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israël?
Ps 138:20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
Eccles 10:20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
Sap 4:20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
Eccli 6:2 Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam:
Eccli 22:19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
Eccli 22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
Eccli 22:23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
Eccli 40:30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
Eccli 43:25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.
Dan 13:28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
I Petr 4:1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: