Lev 14:46
|
Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
|
Ios 2:7
|
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
|
Ios 6:1
|
Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
|
Idc 9:51
|
Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
|
IV Reg 25:2
|
Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,
|
Iudith 8:5
|
Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
|
Isa 24:10
|
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
|
Ezech 44:1
|
Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem: et erat clausa.
|
Ezech 44:2
|
Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa
|
Ezech 44:2
|
Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa
|
Ezech 46:1
|
Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.
|
Dan 13:20
|
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
|
Mt 25:10
|
Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
|