Sap 7:25
|
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;
|
II Cor 4:6
|
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
|
Phil 3:21
|
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
|
Col 1:11
|
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
|