Sap 4:1
|
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
|
Io 17:5
|
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.
|
Act 22:11
|
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
|
I Cor 15:41
|
Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
|
II Cor 3:18
|
Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
|