Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

clamoris

I Reg 4:6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
I Reg 4:6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
I Reg 4:14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
I Esd 3:13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Isa 30:19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi.
Isa 65:19 Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Ier 8:19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis?
Ier 11:14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Ier 25:36 Vox clamoris pastorum et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:
Ier 48:3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
Ier 51:54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum:
Ezech 27:28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
Soph 1:10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.