Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

clamore

Gen 27:34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
I Reg 4:5 Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.
III Reg 1:40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
II Par 32:18 Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum, qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
I Esd 3:11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
I Esd 3:13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Iob 30:5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant:
Ier 48:34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
II Mach 15:29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
Heb 5:7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.