Gen 19:13
|
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
|
Ex 2:23
|
Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
|
Ex 11:6
|
Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
|
Ex 12:30
|
Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
|
Ex 32:18
|
Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.
|
I Reg 9:16
|
Hac ipsa hora, quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me.
|
II Reg 22:7
|
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
|
III Reg 1:41
|
Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
|
II Esd 5:1
|
Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos.
|
Iudith 14:18
|
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
|
Iob 16:19
|
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
|
Ps 17:7
|
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
|
Ps 101:2
|
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
|
Ps 143:14
|
boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
|
Eccles 9:17
|
Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.
|
Isa 5:7
|
Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
|
Isa 15:8
|
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
|
Isa 15:8
|
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
|
Isa 58:4
|
Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
|
Ier 14:2
|
Luxit Judæa et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
|
Ier 18:22
|
audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
|
Ier 49:21
|
A voce ruinæ eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
|
Ier 50:46
|
A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.
|
I Mach 5:31
|
Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:
|
I Mach 5:31
|
Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:
|
Mt 25:6
|
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
|
Act 23:9
|
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
|
Eph 4:31
|
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
|
Iac 5:4
|
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
|
Apoc 21:4
|
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
|