Gen 4:10
|
Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
|
Iob 31:38
|
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:
|
Isa 21:11
|
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
|
Isa 26:17
|
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
|
Bar 3:1
|
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
|
Osee 7:7
|
Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me.
|
Mich 6:9
|
Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud?
|
Mt 15:23
|
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
|
Lc 9:39
|
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
|
Io 1:15
|
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
|
Rom 9:27
|
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
|
Iac 5:4
|
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
|