Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

clamabunt

Iob 35:9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Iob 35:12 Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
Iob 36:13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Ps 64:14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.
Ps 113:15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
Isa 19:20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
Isa 33:7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
Isa 42:11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ, de vertice montium clamabunt.
Ier 11:11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Ier 11:12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
Ier 31:6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
Ezech 27:30 Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
Mich 3:4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Zach 7:13 Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Lc 19:40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.