Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

clamabo

II Reg 22:7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.
Iob 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Ps 21:3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Ps 27:1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Ps 29:9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
Isa 38:14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.
Isa 40:6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Ier 48:31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:
Bar 4:20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
Ioël 1:19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Hab 1:2 Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?