Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

clamabit

Lev 13:45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Prov 21:13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Isa 15:5 Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isa 34:14 Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Isa 42:2 Non clamabit, neque accipiet personam; nec audietur vox ejus foris.
Isa 42:13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Hab 2:11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
Mt 12:19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: